라틴어 문장 검색

Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 4:2)
verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine voce, quo vel recordatio meritorum cuiusque vel facies aliqua miserabilis vel formae pulchritudo sententiam dictat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 215:2)
Vult aliquo imperio, aliqua potestate distingui, homo magnae nobilitatis, magnae gratiae, ingentis pecuniae.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Tyrannus post abolitionem candidatus.9)
Quid hoc esse dicam, nisi forte quia divites putant nihil esse quod non cedat suae pecuniae, et in gratiam sui legem velint esse venalem?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:23)
quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civitates nituntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장2)
at tu gratiam immensam, innumeram pecuniam circumdedisti adeo ut plerumque intra me ipse volvam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장8)
hinc gratia, metu, pecunia, ira, odio, amicitia, ambitu fieri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 64:3)
omnia illa, quae in me indulgentissime conferebat, pecuniam, honores, gratiam, eo loco posui, unde posset sine motu meo repetere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 23:2)
Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio videbitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eveniat in pecunia debita solutave, quid contra in gratia debita redditave, debitionis verbo utrimque servato disseratur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 6:2)
quia pecunia non parturitur, sed gratia;
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:23)
Debitio enim gratiae, non habitio, cum pecunia confertur, atque ideo consequens quidem fuerat sic dicere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 8:2)
nec vestra inde liberalitas suum perdit officium, quia quod de emptionis iure et amoris debito praenarravi, non illud asserui quasi amorem vestrum mihi credens proprie debitum vel largitione dehonestandum pecuniae, sed vehementer excogitans vestram mihi gratiam instanter petenti debere gratiosiorem exsistere quam improvida taciturnitate silenti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 34:4)
Pecunia veniet ultro, honor offeretur, gratia ac dignitas fortasse ingerentur tibi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 6:4)
Cicero autem, inquit, cum gratiae pecuniaeque debitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiae rationem redderet, verbum 'debet' in pecunia ponit, in gratia ' habet' subicit pro debet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IV 7:1)
illud quidem nec faciendum est nec fieri potest, me diutius quam aut tuum tempus aut firma spes postulabit in tam misera tamque turpi vita commorari, ut qui modo fratre fuerim, liberis, cons iuge, copiis, genere ipso pecuniae beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratia non inferior quam qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac iam adflicta perditaque fortuna neque me neque meos lugere diutius possim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION